Menu principal
 Accueil
 Articles
 Infos pratiques
 Bibliothèque
 Galerie photo
 Gastronomie
 Glossaire
 Archives
 Liens web
 Contacts

Recherche



Faites un don

Visites
428648 Visitors


La Table claudienne (Latin)   PDF  Print 

colonne 1

[sum] mae rerum no[strarum] sit u[tile]...

Equidem primant omnium illam cogitationem hominum, quam maxime primam occursuram mihi prouideo, deprecor, ne quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa potius cogitetis, quam multa in hac ciuitate nouata sint, et quidem statim ab origine urbis nostrae, in quod formas statusque res p[ublica] nostra diducta sit.

Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. Superuenere alieni et quidam externi, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis ueniens, uicinus quidem, sed tunc externus ; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. [Is] propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi, ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotiue eius, nam et hoc inter auctores discrepat, insertus Seruius Tullius, si nostros sequimur, captiua natus Ocresia ; si Tuscos, Caeli quondam Viuennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, postquam uaria fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit et a duce suo Caelio ita appellitauit, mutato que nomine, nam Tusce Mastarna ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei p[ublicae] utilitate optinuit. Deinde, postquam Tarquini Superbi mores inuisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], nempe pertaesum est mentes regni, et ad consules, annos magistratus, administratio rei p[ublicae] translata est.

Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari imperium ualentius, repertum apud maiores nostros, quo in a[s]perioribus bellis aut in ciuili motu difficiliore uterentur ? aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei ? Quid a consulibus ad decemuiros translatum imperium, solutoque postea decemuirali regno ad consules rursus reditum ? Quid in [pl]uris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearentur ? Quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi solum, sed sacerdotiorum quoque ? Iam si narrem bella, a quibus coeperint maiores nostri, et quo processerimus, uereor, ne nimio insolentior esse uidear et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra Oceanum. Sed illoc potius reuertar. Ciuitatem

colonne 2

...[p]otest. Sane nouo m[ore] et Diuus Aug[ustus] [au]onc[ulus] meus et patruus Ti. Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum bonorum scilicet uirorum et locupletium, in hac curia esse uoluit. Quid ergo ? non Italicus senator prouinciali potior est ? Iam uobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne prouinciales quidem, si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto.

Ornatissima ecce colonia ualentissimaque Viennensium quam longo iam tempore senatores huic curiae confert ! Ex qua colonia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L. Vestinum, familiarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo ; cuius liberi fruantur, quaeso, primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen latronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in domum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis Romanae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut uobis utilis senator esse non possit.

Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, quo tendat oratio tua : iam enim ad extremos fines Galliae Narbonensis uenisti.

Tot ecce insignes iuuenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, amicum meum, inter imagines maiorum suo rum Allobrogici nomen legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desideraris, quam ut uobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines prouinciae Narbonensis iam uobis senatores mittere, quando ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet ? Timide quidem, p[atres] c[onscripti] egressus adsuetos familiaresque uobis prouinciarum terminos sum ; sed destricte iam Comatae Galliae causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per decem annos exercuerunt Diuom lulium, idem opponat centum annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis rebus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praestiterunt, et quidem cum ab census nouo tum opere et inadsueto Gallis ad bellum auocatus esset. Quod opus quam arduum sit nobis, nunc cum maxime, quamuis nihil ultra, quam ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis magno experimento cognoscimus.

Les textes grecs et latins, ainsi que leur traduction, sont tirés de l'ouvrage de gérard Lucas et Jean-Claude Decourt, Lyon dans les textes grecs et latins (Travaux de la maison de l'Orient, n°23, 1993, Lyon)



La plaisante sagesse lyonnaise
Le fabricant mange quand il a faim; le canut, quand il a pain.

Derniers articles
  • La traboule en vacances !
  • La plaisante sagesse lyonnaise
  • Les associations de la tradition
  • Une bière Traboule !
  • Quelle-est son histoire (suite)

Les plus lus
La Table claudienne (Latin)
Chantons les gratons
Les compagnons de Guignol
La Table claudienne (Français)
Recette : L'andouillette à la beaujolaise.